monumenta.ch > Plinius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 33
{III} Terram amaram [probaverim] demonstrant eius atrae degeneresque herbae, frigidam autem retorride nata, item uliginosam tristia, rubricam oculi argillamque, operi difficillimas quaeque rastros aut vomeres ingentibus glaebis onerent, quamquam non quod operi, hoc et fructui adversum; item e contrario cineraceam et sabulum album. nam sterilis denso callo facile deprehenditur vel uno ictu cuspidis.